- ELORUM
- ELORUMElorus Vib. Sequ. Helorus Silio Fluv. Siciliae per oram ad ort. inter Syracusas, et Pachynum prom. fluens, qui intus Atellari, et circa ostium Abyso, teste Fazello, nominatur. Nunc Acellaro, in valle Neaetina. Modicam rigat, et prope Neatum labitur, pauloqueve post in mare Ionium se exonerat, iuxta rudera Elori urb. 10 mill. a prom. Pachyno in Bor. 30. a Syracusis in Austr. Baudr. Item. opp. ad ostium amnis nunc excisum Sil. Ital. bell. Pun. l. 14. v. 270.Atque unda clamosus Helorus.Hinc Elorius adiectivum. Ovid. Fast. l. 4. v. 475.Hinc Camarinam adit, Thapsonque et Heloria Tempe.Virg. Aen. l. 3. v. 698.Exsupero praepingue solum stagnatis Elori.Et Elorinus. Und. Elorina stagna, ubi pisces mansuescunt, ut etiam cibos capiant de manibus hominum, Solin. inter Elorum et Pachynum apud Macharam urb. eversam, duo sunt, Lago di Lupo, et Ravetti, Fazello. Nic. Lloyd. Ferrar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.